LINUM

LINUM
I.
LINUM
ex Graeco λίνον est, Arachnes in ventum, Plin. l. 7. c. 56. Idem Prooem. l. 19. Seritur, ac dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum. Sed in qua non occurret vitae parte, quodve miraculum maius, herbam esse, quae admoveat Aegyptum italiae----quae Gadaeis ad Herculis columnas septimo die Ostiam afferat, et citeriorem Hispaniam quarto, prov. Narbonensem tertio, Africam altero:-- audax vita: --aliquid seri, ut ventos procellasque recipiat: et parum esse, fluctibus solis vehi ——— denique tam parvo semine nasci, quod orbem terrarum ultro citroque portet, tam gracili avenâ, tam non alte a terra tolli: neque id viribus suis necti, sed passum, tusumque et in mellitiem lanae coactum, iniuriâ naturae ———— Ecce seritur hominis manu ———— quod ventos in mari optet. Praeterea ut sciamus favisse poenas, nihil gignitur facilius: ut sentiamus, nolente id fieri naturâ; urit agrum, deterioremque etiam terram facit. Ubi vela navium indigitat, e lino fieri solita, quem in usum etiam, idem l. eod. c. 1. tentatum esse illud tingi et vestium insaniam accipere in Alex. Mag. primum classibus, Indoamne navigantis. Sed de his, ut et velis Theatralibus, aliisqueve infra. Ad piscium alituumqueve capturam item apprime idoneum, eadem et plagis materia. Ib. Neque enim minores cunctis animalibus insidias, quam nobismet ipsis, lino tendimus, Alios usus supra vidimus. Porro obsignationibus literarum tabularumque tria adhibebantur: Linum, Cera vel Creta, et Signum, apud Vett. Erat autem Linum, vinculum illud, quo constringebatur obligabaturve id, quod erat obsignandum: ei imponebantur cera vel creta, in quam sigillum imprimebant, sed, quod hodiequeve vulge sieri solet, prius salivâ madefactum, ne cera illi adhaereret. Facit mentionem cerae ac lini Plaut. Bacchid. Act. 4. Sc.
4. v. 6. et 96.
Cedo tu coram ac linum: actutum ageobliga, obsigna cito.
Et in Pseud. Act. 1. Sc. 1. v. 39. et seqq.
Phoenicium Calidoro amatori suo
Per ceram et linum, literasque interpretes
Salutem mittit.
Sic Institut. l. 2. Tit. de pupill. substitut. Separatim in inferioribus partibus scribere, eamque partem proprio lino propriaque cretâconsignare, etc. In tabulistamen, quae publici et privati contractûsscripturam continebant, peculiaris modus observabatur, quem Paul. l. 5. Sent. Tit. 25. describit his verbis: Amplissimus Ordo decrevit eas tabulas, quae publici et privati contractûs scripturam continent, adhibitis testibus ita signari, ut in summa marginis ad mediam partem perforat: triplici lino constringantur, atque impositum supralinum cerae signae imprimantur, ut interiores scripturae fidem interioris servent. Aliter tabulae prolatae nihil momenti habent. Cuius formae auctor Senatus fuit Neronianis temporibus, ut Suet. ostendit Ner. Claud. c. 17. Adversus falsarios tuncprimum repertum, ne tabula nisi pertusaeac ter lino per foramina traiecto obsignarentur. Non poterant autem epistolae vel tabulae aperiri, nisi lino soluto. Lucian. in Timone, Ε᾿πειδὰν τὸ σημεῖον ἀφαιρεθῇ καὶ τὸ λίνον εντμηθῇ καὶ ἡ δέλτος ἀνοιχθῇ καὶ ἀνακηρυχθῇ μου ὁ καινὸς δεσπότης, Posteaquam autem signum ablatum fuerit et linum incisum et tabulae aperte et declaratus meus novus dominus. Unde apud Curt. l. 7. c. 2. Parmenion vinculum epistolae solvens, quidnam Rex ageret, requirebat. Et apud Cic. 3. Catil. Incidere linum: et alibi, solvere Epistolam. Sed antequam linum solveretur aut incideretur, quia tum signum plerunqueve cum eo frangebatur, signa iubebant cognosci, fidei causâ. Cic. l. c. Tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur datae Primum ostendimus Cethego: signum cognovit: nos linum incidimus, legimus. Et Quintilian. l. 12. c. 8. Denique linum ruptum aut turbate cera aut sine agnitione signa frequenter invenies. Ideo autem literarum signa recognoscebantur, quia inde, ut e scribentis manu, Auctor illarum potest cognosci: quemadmodum de L. Iunio Bruto primo Romanorum Consule legimus, filiorum coniuratorum
literas, primum ex utriusque sigillo, ταῖς σφραγῖσιν ἑκατέρων καὶ μετα τὸ λῦσαι τὰ σημεῖα τοῖς αὐτογράφοις, et post avulsa signacula ettam e manu, cognovisse legitur, apud Dion. Halic. l. 5. At literas principales, eas praesertim, quae pragmaticas sanctiones ad totum Imperium vel posteritatem pertinentes continerent, quod spectat, non lino et cerâ, uti de privatorum tabulis epistolisque diximus, obligabantur obsignabanturque, sed erant, ut hodie ooqui amamus, patentes: in quarum tamen ima parte, fidei causâ, sigillum apponebatur, ut legimus in Pragmatico Childeberti Regis apud Aimon. de Gestis Franc. l. 2. c. 20. Vide IOh. Kirchamann. de Ann. c. 8. De Lini usu in lucernis antiquorum, quas Incombustibiles vocare solent, ut aliquid addam: Cum duae causae sint, cur ad multas Annorum centurias ardere possint, sine novi fomitis adiectione, lucernae istiusmodi; una petita a naturaliquoris, qui talis esse debet, ut non consumatur; altera a qualitate ellychnii, quod pertinaciter flammae resistat, lini quoddam genus huic rei aptissimum inventum est. Hoc quibusdam simpliciter Linum, Paus. Linum Carystium, Plin. Linum vivum, nonnullis Linum asbestinum, Zoroastri Bostvychites, aliis Corfoides, quibusdam Polia, nonnemini Spartopeltae, Quadrigario Alumen, quod scisso alumini simile sit, aliis aliter appellatur: teste Plin. l. 19. c. 1. Inventum iam est etiam, quod ignibus non
absumeretur vivum id vocant, ardentesque ex eo fiunt mappae, quae sordibus exustis splendescant igni maegis, quam possent aquis. Idem addit, Regum inde funebres tunicae corporis favillam brelequo separare cinere: nascitur autem in desertis adustisque Sole Indiae locis, rarum inventu, difficile textu propter brevitatem: rufus de cetero colos splendescet igni. Cum inventum est, aequat pretia excellentium margaritarum: Neronem ex eo lino mantile habuisse ferunt, hodie autem non inveniri amplius, docet Guido Pancirol. Memorab. rer. deperd. l. Pans. in Attic. et Plutarch. de def. Orac. tradunt, in Carystia rupe, Linum id gigni, molli et lapideo filo, ex quo mantilia, rctia et reticula, capitis tegmina, conficerentur. Solin. c. 16. in Creta carbasa esse asserit, quae inter ignesvaleant. Dionys. Afer de Situ Orbis, Arcadiam describens, ait:
Hic nasci Linum, qui tacto accensus ab igni
Exstingui nequitur, quem Graii nomine vero
Α῎σβεςτον memorant; ferri nitet ille colore.
Camillus Leonard. de Lapid. l. 2. Asbestum lapidem lanuginosae naturae hoc linum praebereasserit, et ex hoc Gentiles in candelabris templorum ellychnia posuisse docet. Et Dalechamp. ad loc. Plin. cit. in aurea lucerna, quam Callimach. Athenis fecit, istiusmodi ellychnium fuisse memorat. Ex Cyprio lapide, quem Amiantum alii nominant, telas et vela spectaculi gratiâ Maiores texuisse, quaeignibus iniecta arderent quidem, sed sine noxa, auctor est Dioscorid. l. 5. c. 113. Strabo quoque l. 10. p. 488. Creticum Linum tradit petram esse, eamqueve attritam capillamentis tantum remanentibus, excusâ terreâ materiâ, pectinibus aptari, contextamque telam inde optime confici. Sic Damasus in Silvestro Papa, inquit, ex amianto linum confoctum inconsumptibile, ut perpetuo lampadibus arderet in Baptisterio suo Romae Constantinus Imp. statuerat. Et Lud. Vives in Augustin. de Civ. Deil. 21. c. 6. permulta ellychnia se vidisse Parisiis, quae lucernis semper ardentibus numquam absumerentur; mantile quoque Lovanii medio convivio igni datum, redditumqueve Domino mundius, splendidiusque, quam posset aquis et smegmatis quibuslibet, testatur. Ioh. Paulus Pernumia in Philos. nat. eius naturam sic describit: Solet a naturaefieri in figura capillari, colore quandoque albo, quandoque cinereo, quandoquerufo, alias ferreo: siccum soles esse extrinsecus, humiditatem tamen habet intrinsecam, sicus metaila babent, quaeabigne expugnari non potest: Lavatur lapis iste, nectitur, netur, texitur etc. Sed non solum petrae Carystiae venae istiusmodi glomos lapideos molles, e quibus fila nebantur, ferre desiit, iam tempore Plutarch. de Orac. Def. verum etiam, si lapis ad manus sit, ars eius lanuginem texendi, linumque illud adeo celebre inde conficiendi, ut ex Pancirolo supra diximus, plane periit. Adhuc enim quin variis in locis istiusmodilapis reperiatur, dubium non est: et testatur Fortun. Licetus, e quod haec prompta, l. de reconditis Antiqq. lucernis, frustulum se Amianti possidere, magnitudine nucis, extrinsecus ferro colore, sive cinereo saturo, intrinsecus cinereo dilutiore, bracteolis consitis constans, tantûm non lanuginosis, quae sevo illita flammam concipiant absque sui detrimento, et beneficio lanuginis pectitexiqueve possint. Simile quiddam in Cypro, apud amicum, se vidisse refert Petrus de la Valle Itin. tom. 4. Plura vide apud modo memoratum Fortun. Licet. loc. praef. item l. 1. c. 4. 14. et 33. ut et l. 2. c. 14. nec non plura de Lino, omnis generis, Asbesto modo dicto; Carpasio, Hispanico tenuissimo et candidissimo, velis carbasisqueve impenso; Indico, e quo text ignibus item resistebant etc. denique Lini secandi, macerandi et candidandi modo Vett. usitato, praeter Plin. l. c. apud Salmas. inprimis ad Solin. passim. At de lino margaritarum, quod idem ac filum s. linea, cui intricatae sunt ac Insertae margaritae, vide supra; Sicut delanae linique mixtura, vititâ lege, memoratâ Lev. c. 19. v. 19. et Deut. c. 22. v. 11. Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 45. necnon supra aliquid, in voce Lana, uti de Lini hodierno tractandi more, supra in voce Cruda et de investitura per lini portiunculam, suo loco.
II.
LINUM
prom. Brutiorum in Calabria citer. teste Barrio, di Venno hodie.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Linum — Pour les articles homonymes, voir Lin …   Wikipédia en Français

  • Linum — bezeichnet den Fehrbelliner Ortsteil Linum (Fehrbellin) im Landkreis Ostprignitz Ruppin, der auch als „Storchendorf Linum“ bekannt ist den lateinischen Namen der Pflanzengattung Lein Diese Seite ist eine Begriffsklärung zur Un …   Deutsch Wikipedia

  • Linum — Li num (l[imac] n[u^]m), n. [L., flax.] (Bot.) A genus of herbaceous plants including the flax ({Linum usitatissimum}). [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Linum [1] — Linum (L. L.), Pflanzengattung aus der Familie Lineae, 5. Kl. 5. Ordn. L.; von Reichenbach in die Untergattungen: Cathartolinum, Linum, Adenolinum, Linopsis, Xantholinum, Macrolinum getheilt, Kelch fünfblätterig, fünf Blumenblätter, fünf… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Linum [2] — Linum, Pfarrdorf im Kreise Osthavelland des Regierungsbezirks Potsdam (preußische Provinz Brandenburg), Torfgräberei; 1460 Ew …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Linum [1] — Linum L. (Lein, Flachs), Gattung der Linazeen, ein oder mehrjährige Kräuter mit gabelig verzweigten, schlanken, dünnen Stengeln, selten strauchig, sitzenden, meist wechsel , selten gegen oder quirlständigen Blättern, in lockern, trugdoldig… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Linum [2] — Linum, Dorf im preuß. Regbez. Potsdam, Kreis Osthavelland, an der Südseite des Rhinluchs, hat eine evang. Kirche und (1900) 1319 Einw. In der Nähe bei dem Dorf Hakenberg das Denkmal zur Erinnerung an den Sieg des Großen Kurfürsten über die… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Linum — L., Pflanzengattg. der Linazeen in den wärmern Gegenden der gemäßigten Zone. Die bekannteste Art der blaublühende Lein oder Flachs (L. usitatissĭmum L. [Abb. 1058; a Blüte, b Frucht]), dessen Bastfasern zu Geweben (s. Flachs und Flachsspinnerei)… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Linum — Pour les articles homonymes, voir Lin. Linum …   Wikipédia en Français

  • Linum — Taxobox name = Linum image width = 240px image caption = Linum pubescens regnum = Plantae divisio = Magnoliophyta classis = Magnoliopsida ordo = Malpighiales familia = Linaceae genus = Linum subdivision ranks = Species subdivision = Linum (flax)… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”